The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:23

Mark 1:23

Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there was in their synagogue a man with an unclean spirit; and he cried out,

In Context

22Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. + 1.22 Erat enim, etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis.

24dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. + 1.24 Quid nobis, etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.

Read all of Mark 1

Cross References

Matthew 12:43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. + 12.43 Cum autem, etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginæ Austri: quia me prædicante pœnitentiam non pœnituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur. Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanæ, qui mundata gravius contaminat. Ambulat per loca. Explorat corda fidelium a mollitie fluxæ cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit.

Mark 5:2Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, + 5.2 Homo in spiritu. ISID. Homo iste desperatissimus est populus gentium quem enumerat Apostolus. Elatus, superbus, immundus, sanguinarius, idololatra, ignominiosus, etc., usque ad flagellato enim stulto sapiens sapientior fit vel prudentior.

Mark 9:25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. + 9.25 Discerpens, etc. HIER. Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna, ut Job: Factus, etc. ISID., RAB. etc. Sanatis enim dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3.. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:22Mark 1Mark 1:24 →