The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:22

Mark 1:22

Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. + 1.22 Erat enim, etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were astonished at his doctrine: for he taught them as one that had authority, and not as the scribes.

In Context

21Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

23Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,

Read all of Mark 1

Cross References

Jeremiah 23:29Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? + 23.29 Nunquid non verba mea? Quod in priori populo prophetæ mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum. Quasi ignis. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.

Matthew 13:54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? + 13.54 Ut mirarentur. Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.

Mark 7:3Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: + 7.3 Pharisæi. BEDA. Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari, ob manducandum et hujusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos jubet, qui panem vitæ qui de cœlo descendit manducare desiderant, crebro eleemosynarum, aliorumque justitiæ fructuum lamento sua opera purgare.

Luke 21:15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

Acts 6:10et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.

2 Corinthians 4:2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. + 4.2 Commendantes. Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo. Non ut videantur ab hominibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:21Mark 1Mark 1:23 →