The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:25

Mark 1:25

Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. + 1.25 Obmutesce. ID. Congruo ordine lingua serpentina quæ prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus rebuked him, saying, Hold thy peace, and come out of him.

In Context

24dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. + 1.24 Quid nobis, etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.

26Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. + 1.26 Discerpens. ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens, idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium. Quod vero addidit, nihilque nocuit: intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt dæmones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a dæmonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiæ fervore per continentiæ præcepta frenatam.

Read all of Mark 1

Cross References

Mark 1:34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. + 1.34 Quoniam sciebant eum. BEDA. Lucas dicit apertius: Exibant dæmonia a multis, etc., quia sciebant eum esse Christum. Dæmonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: Nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..

Mark 9:25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. + 9.25 Discerpens, etc. HIER. Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna, ut Job: Factus, etc. ISID., RAB. etc. Sanatis enim dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3.. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.

Luke 4:41Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. + 4.41 Tu es Filius Dei. ID. Cum jejunio fatigatum diabolus videret, etc., usque ad quia, si cognovissent Dominum gloriæ, nunquam crucifixissent Matth. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:24Mark 1Mark 1:26 →