The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:26

Mark 1:26

Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. + 1.26 Discerpens. ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens, idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium. Quod vero addidit, nihilque nocuit: intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt dæmones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a dæmonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiæ fervore per continentiæ præcepta frenatam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the unclean spirit had torn him, and cried with a loud voice, he came out of him.

In Context

25Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. + 1.25 Obmutesce. ID. Congruo ordine lingua serpentina quæ prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto.

27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. + 1.27 Quidnam est? Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris.

Read all of Mark 1

Cross References

Mark 9:20Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: + 9.20 Ab infantia. HIER. Significat gentilem populum cui nativitate increvit cultus idolorum, ut stulte immolaret filios suos dæmoniis, unde sequitur:

Luke 9:39et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: + 9.39 Et ecce spiritus apprehendit. Matthæus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit. Significat autem illos qui ut luna mutantur, nunquam in eodem statu manentes, sed per diversa vitia crescunt et decrescunt, qui nec fidem confitentur, nec ipsius fidei audire volunt sermonem.

Luke 11:22Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. + 11.22 Si autem fortior. Fortiorem se vocat, qui non concordi pace et operatione, sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundumque ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli quæ abstulit, calidissimæ sunt versutiæ spiritualis nequitiæ. Spolia, sunt animæ ab eo deceptæ, quæ victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas Ephes, 4., etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:25Mark 1Mark 1:27 →