The Bible Software
bible.softwareMarkMark 10 › Mark 10:14

Mark 10:14

Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. + 10.14 Talium enim est regnum Dei. Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non ætas. His promittitur regnum cœlorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote I Cor. 14..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when Jesus saw it, he was much displeased, and said unto them, Suffer the little children to come unto me, and forbid them not: for of such is the kingdom of God.

In Context

13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. + 10.13 Discipuli autem comminabantur offerentibus. Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.

15Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. + 10.15 Quisquis non receperit regnum. Qui non perseverat in ira, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. Regnum Dei. Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.

Read all of Mark 10

Cross References

Genesis 17:10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: + 17.10 Circumcidetur ex vobis masculinum, etc. STRAB. Tribus de causis hoc præcipitur Abrahæ. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus prævaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a cæteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret.

Deuteronomy 4:37quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto,

Joshua 8:35Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur. + 8.35 Nihil ex his. ID. Non erat sermo ex his quæ mandavit Moses, etc., usque ad vel qui jam sociari fidelibus student.

1 Samuel 1:22Et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.

Psalms 78:4Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. + 78.4 Facti. CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis, quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant. 1

Psalms 131:1Canticum graduum. [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: + 131.1 Canticum graduum. ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Memento, Domine, David et omnis. ID. Primo ostendens votum ædificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum ædificatam, ibi, Ecce audi. Tertio, dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, ibi, Juravit Dominus. Volens ergo ædificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: O Domine, etc. David. AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. Sicut juravit et votum vovit. Id est, ut impleat quod promisit: nemo præsumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quærit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Si introiero. Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 10:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 10:13Mark 10Mark 10:15 →