The Bible Software
bible.softwareMarcumMarcum 10 › Marcum 10:47

Marcum 10:47

Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. + 10.47 Qui cum audisset. Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. Fili David. HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he heard that it was Jesus of Nazareth, he began to cry out, and say, Jesus, thou Son of David, have mercy on me.

In Context

46Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. + 10.46 Et veniunt Jericho. HIER. Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, præparatio est cœlestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. Et proficiscente eo. BEDA. Quia ascendente ad cœlos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. Bartimæus cæcus. HIER. Cæcitas Judæorum quæ illustrabitur in fine in adventu Eliæ et Enoch.

48Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. + 10.48 At illo multo magis. Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.

Read all of Marcum 10

Cross References

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.

Matthew 2:23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur. + 2.23 Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaræus de radice ejus ascendet Isa. 11..

Matthew 12:23Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?

Matthew 20:30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. + 20.30 Et ecce duo cæci. De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimæ erat miseriæ. Cæcus nempe et mendicus, unde et nomen ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimæus Thimæi filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii prædicavit Judæis, exiens duos, quia post resurrectionem Judæis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.

Matthew 21:11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Marcum 10:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Marcum 10:46Marcum 10Marcum 10:48 →