The Bible Software
bible.softwareMarkMark 10 › Mark 10:48

Mark 10:48

Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. + 10.48 At illo multo magis. Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And many charged him that he should hold his peace: but he cried the more a great deal, Thou Son of David, have mercy on me.

In Context

47Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. + 10.47 Qui cum audisset. Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. Fili David. HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos.

49Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. + 10.49 Et vocant cæcum. BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini Psal. 33.. Et, surge qui dormis Ephes. 5., etc.

Read all of Mark 10

Cross References

Genesis 32:24mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

Jeremiah 29:13Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.

Matthew 19:13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.

Mark 5:35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? + 5.35 Adhuc, etc. BEDA. Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua: quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata, et ob fidei meritum, etc., usque ad sed quod hominibus est impossibile, Deo est possibile.

Luke 11:5Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, + 11.5 Quis vestrum habet amicum. Postquam formam orationis rogantibus proposuit, instantiam etiam et frequentiam orandi illis injungit, ut non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur, qui enim media nocte panes ab amico petit, et in petendi intentione persistit, non fraudatur orans.

Luke 18:39Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. + 18.39 Et qui præibant, etc. Qui Jesum præeunt venientem, significant cæcum carnalium vitiorum, quæ dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed jam sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suæ impediri, ne pro se exorari possit, ardentius clamat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 10:48

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 10:47Mark 10Mark 10:49 →