The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:3

Mark 11:3

Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if any man say unto you, Why do ye this? say ye that the Lord hath need of him; and straightway he will send him hither.

In Context

2et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. + 11.2 Et statim. BEDA. Intrœuntes mundum prædicatores invenerunt populum nationum, etc., usque ad qui autem mundus et sanctus est, solius Dei est.

4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. + 11.4 Pullum ligatum. HIER. Pullus ligatus et indomitus, quem solvunt et domant, populus gentilis est. Ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum in bivio stat: in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam.

Read all of Mark 11

Cross References

Psalms 24:1In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam: + 24.1 In finem. Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. Ad te, Domine, levavi. AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit. 1

Mark 14:15Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. + 14.15 Cœnaculum grande. ID. Ecclesia magna, quæ narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde: Circumamicta varietate Psal. 44. virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore. BED. Cœnaculum lex spiritualis, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschæ sacramenta et cætera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.

Acts 10:36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

2 Corinthians 8:9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. + 8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:2Mark 11Mark 11:4 →