The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:30

Mark 11:30

Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The baptism of John, was it from heaven, or of men? answer me.

In Context

29Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. + 11.29 Interrogabo. Poterat aperta responsione calumniam tentatorum confutare: sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur.

31At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? + 11.31 Si dixerimus. HIER. De lucerna mundi obscurantur, unde dicit: Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione Psal. 131.. Quare ergo, etc. Quasi dicat: Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis in qua potestate hæc facio.

Read all of Mark 11

Cross References

Mark 1:1Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. + 1.1 Initium Evangelii. ISID. Evangelium, bona annuntiatio, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: Pœnitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum cœlorum. HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. Jesu Christi. HIER. Jesus Hebraice, Soter Græce, Salvator Latine, Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. Filii Dei. BEDA. Matthæus dicit: filii David filii Abraham Matth. 1.. Marcus dicit: filii Dei, ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab æternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.

Luke 3:1Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

John 1:15Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. + 1.15 Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me prædicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando hæc dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in prædicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Græco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:29Mark 11Mark 11:31 →