John 1:15
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. + 1.15 Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me prædicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando hæc dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in prædicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Græco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 8:22[Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. + 8.22 Dominus possedit me. Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quæ esset, et quantæ dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit Dominus, etc. Viæ Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.
Micah 5:2[Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.
Matthew 3:13Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. + 3.13 Tunc venit. Quando Joannes prædicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel prædicatorem fieri nisi utilis ætatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Ægypti suscepit. David regnum ea ætate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret. A Galilæa in Jordanem. Galilæa, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.
Luke 3:16respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: + 3.16 Veniet autem. Ideo baptizo aqua, quia ille venit qui baptizabit spiritu, et oportet, ut illi via præparetur. Cujus non sum dignus. BEDA. Non sum dignus mysterium incarnationis investigare, etc., usque ad evangelica prædicatio, qua calceati sunt apostoli.
John 1:7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
John 1:29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. + 1.29 Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.