The Bible Software
bible.softwareMarkMark 13 › Mark 13:30

Mark 13:30

Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Verily I say unto you, that this generation shall not pass, till all these things be done.

In Context

29sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.

31Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. + 13.31 Cœlum et terra transibunt. Cœlum æreum, a quo aves cœli et nubila cœli, unde Petrus: Cœli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati II Pet. 3., aperte docens, quia alii cœli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quæ tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra æris ætherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: Generatio præterit, et generatio advenit: terra vero in æternum stat. Sic ergo cœlum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in æternum secundum essentiam.

Read all of Mark 13

Cross References

Matthew 23:36Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. + 23.36 Super generationem. Quæ a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in pœna sicut sunt et in culpa.

Mark 9:1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. + 9.1 Et post dies, etc. HIER. Post comminationem crucis resurrectionis gloria ostenditur, unde sequitur: Et post dies, etc. Ut non timerent opprobria crucis, qui oculis suis viderant gloriam futuræ resurrectionis. BEDA. Et post dies sex. Lucas: Factum est autem post hæc verba fere dies octo, etc., usque ad ne in octavo retributionis tempore ab irato judice corripiamur. In montem excelsum. In montem ut oraret, etc., usque ad tunc æterna ejus visione merebuntur lætari. Transfiguratus. Non veram substantiam carnis amisit, sed gloriam futuræ suæ, vel nostræ resurrectionis ostendit. Talis post judicium cunctis apparebit electis: in judicio, in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Judæi negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere nequeant judicem agnoscere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 13:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 13:29Mark 13Mark 13:31 →