Mark 13:31
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. + 13.31 Cœlum et terra transibunt. Cœlum æreum, a quo aves cœli et nubila cœli, unde Petrus: Cœli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati II Pet. 3., aperte docens, quia alii cœli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quæ tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra æris ætherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: Generatio præterit, et generatio advenit: terra vero in æternum stat. Sic ergo cœlum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in æternum secundum essentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Heaven and earth shall pass away: but my words shall not pass away.
In Context
30Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
Cross References
Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?
2 Kings 15:12Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
Isaiah 51:6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. + 51.6 Cœli sicut fumus. ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.
Matthew 5:18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.
Luke 21:33Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. + 21.33 Cœlum et terra. Nihil in corporum natura cœlo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Cœlum et terra transibunt. Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad æternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias manentes exprimit. Verba autem mea non transibunt. Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulæ, et ebrietati, et sæcularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur: Cum dixerint: Pax et securitas, superveniet repentinus interitus I Thess. 5..