The Bible Software
bible.softwareMarkMark 14 › Mark 14:20

Mark 14:20

Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. + 14.20 Unus ex duodecim. HIER. Separat seorsum ovem lupus quam cupit. Ovis quæ de ovili egreditur, lupi patet morsibus. Qui intingit. BEDA. Mira Domini patientia. Prius dixit: Unus ex vobis tradet me, perseverat proditor in malo. Apertius arguit: et tamen non proprie designatur. Judas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit; etiam manum cum magistro in catino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he answered and said unto them, It is one of the twelve, that dippeth with me in the dish.

In Context

19At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? + 14.19 Contristari. Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant: sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.

21Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. + 14.21 Væ autem. ID. In sempiternum væ homini illi qui ad mensam Domini indigne accedit, etc., usque ad pœna prædicitur ut qui pudore non vincitur, timore corrigatur.

Read all of Mark 14

Cross References

Matthew 26:23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. + 26.23 Qui intingit. Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit. In paropside. Marcus: in catino. Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab æquis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret. Pœna prædicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.

Mark 14:43Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

John 6:71Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? + 6.71 Nonne ego vos, etc. Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Judas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Judam ut per eum divinæ dispensatio misericordiæ in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum, ut mali utuntur bonis Dei ad malum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 14:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 14:19Mark 14Mark 14:21 →