The Bible Software
bible.softwareMarkMark 14 › Mark 14:19

Mark 14:19

At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? + 14.19 Contristari. Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant: sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they began to be sorrowful, and to say unto him one by one, Is it I? and another said, Is it I?

In Context

18Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. + 14.18 Amen dico, etc. Sicut de passione prædixerat: ita de proditore prædicit, dans locum pœnitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas præsciri a Deo, pœniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum: ut conscius pœnitentiam agat. Unus ex vobis. Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur. Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem Psal. 40.. Omnes tanguntur ut fiat harmonia in cithara. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent: Nunquid ego sum, Domine? Unus remissus et pecuniæ amore affectus dixit: Nunquid ego sum, Rabbi?

20Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. + 14.20 Unus ex duodecim. HIER. Separat seorsum ovem lupus quam cupit. Ovis quæ de ovili egreditur, lupi patet morsibus. Qui intingit. BEDA. Mira Domini patientia. Prius dixit: Unus ex vobis tradet me, perseverat proditor in malo. Apertius arguit: et tamen non proprie designatur. Judas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit; etiam manum cum magistro in catino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur.

Read all of Mark 14

Cross References

Luke 22:21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. + 22.21 Verumtamen, etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me. Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 14:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 14:18Mark 14Mark 14:20 →