bible.software › Mark › Mark 14 › Mark 14:31
Mark 14:31
At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he spake the more vehemently, If I should die with thee, I will not deny thee in any wise. Likewise also said they all.
In Context
30Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. + 14.30 Bis gallus vocem. BEDA. Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœchatus est eam Matth. 5.. HIER. Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinæ negationis sordes lavit lacrymis.
32Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. + 14.32 Gethsemani. ID. Id est, vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum. Sedete hic. ISID. Separantur in oratione qui separantur in passione: quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi. Donec orem. BED. Cum Dominus in monte orat, etc., usque ad unde: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis Phil. II; Joan. 15..
Read all of Mark 14
Cross References
Exodus 19:8Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
1 Kings 11:22Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
Job 40:4Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
Proverbs 16:18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Proverbs 29:23Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
Jeremiah 17:9Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?
This Verse In Other Editions
Study Mark 14:31