Proverbs 29:23
Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A man’s pride shall bring him low: but honour shall uphold the humble in spirit.
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:16et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
2 Chronicles 33:10Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
Job 22:29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. + 22.29 Qui enim humiliatus. Quia qui se humiliat, exaltabitur. Et qui. Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiæ in oculis esse solet.
Proverbs 11:2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. + 11.2 Ubi fuerit superbia. Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinæ, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.
Proverbs 16:18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Isaiah 2:11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. + 2.11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.