Mark 14:38
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. + 14.38 Ut non intretis. Non ait ut non tentemini, sed ut non intretis in tentationem, id est, ut tentatio vos non superet, non teneat intra suos casses. HIER. In tentationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, ter Dominus orans suscitat. Trina dormitio, tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina Domini vigilia tres personas nos habere in orando docet, et de præteritis et de præsentibus, et futuris veniam rogare. Caro autem infirma. BEDA. Caro namque pondere suo ad ima semper trahit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Watch ye and pray, lest ye enter into temptation. The spirit truly is ready, but the flesh is weak.
In Context
39Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
Cross References
Matthew 24:42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. + 24.42 Vigilate ergo. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.
Matthew 26:41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. + 26.41 Caro autem. Non de se utique hoc dicit, sed de his qui dixerunt se nunquam negaturos.
Luke 21:36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Luke 22:46Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
1 Corinthians 16:13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
Philippians 2:12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.