Matthew 24:42
Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. + 24.42 Vigilate ergo. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Watch therefore: for ye know not what hour your Lord doth come.
In Context
Cross References
Matthew 24:36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. + 24.36 De die. Ne forte auditis signis, quærerent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox. Nemo scit, etc. In quibusdam codicibus additur, neque Filius. Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait: In eo esse absconditos thesauros sapientiæ et scientiæ II Col. 2.. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum.
Matthew 25:13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. + 25.13 Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.
Mark 13:33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Luke 21:36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
1 Corinthians 16:13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
1 Peter 4:7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. + 4.7 Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.