Mark 14:50
Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. + 14.50 Tunc, etc. ID. Impletur quod dixit, quod omnes scandalizarentur, etc., usque ad et a Deo revocandi, adversariis dare didicerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they all forsook him, and fled.
In Context
49quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
51Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
Cross References
Psalms 38:11amove a me plagas tuas. + 38.11 Increpationibus propter iniquitatem. Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem. AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet. 1
Psalms 88:18Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 1
Mark 14:27Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. + 14.27 In nocte ista. Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt I Thess. 5., et qui scandalizantur, nocte scandalizantur, id est, mente obscurati. HIER. Omnes cadunt, sed non omnes jacent. Nunquid quia dormit non adjiciet ut resurgat? Zach. 13. Carnale est cadere: diabolicum est jacere. Percutiam pastorem. Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini: Pater respondet: Percutiam pastorem. Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur: id est, incarnatur et percutitur, et patitur: disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non exstinguatur.
John 18:8Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire. + 18.8 Sinite hos abire. AUG. Faciunt quod jubet, sinunt eos abire quos non vult perire, non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant quomodo credunt qui non pereunt.