Mark 14:51
Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 39:12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. + 39.12 Qui, relicto in manu ejus pallio, etc. Sic nos tentant carnis illecebræ, et succutiunt vestem carneam: sed vir castus mavult omnia vincula dirumpere, quam se turpitudini subjugare. Qui relicto, etc. GREG. Allegorice. Quia dum Synagoga Christum, purum hominem credens, adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litteræ oculis ejus objecit, et ad cognoscendam divinitatis potentiam conspicuum se gentibus præbuit. Unde usque hodie dum legitur Moses, velamen est super oculos cordis eorum, quia scilicet adultera pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit.