bible.software › Mark › Mark 14 › Mark 14:63
Mark 14:63
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? + 14.63 Summus autem sacerdos. BEDA. Eadem rabies quæ prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt. Vestimenta sua, etc. HIER. Hoc est, ephod in quo Judæi habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem sæculi in illis, quos sors electionis invenerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then the high priest rent his clothes, and saith, What need we any further witnesses?
In Context
62Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. + 14.62 Et videbitis. Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit. A dextris virtutis. Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Phil. 2.. Cum nubibus cœli. HIER. Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quæ est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthæus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.
64Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. + 14.64 Qui omnes, etc. HIER. Quo reatu suo nostrum reatum solveret, etc., usque ad hinc propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Psal. CXV.
Read all of Mark 14
Cross References
Numbers 14:6At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
Jeremiah 36:23Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribæ, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula. + 36.23 Et projecit in ignem. Stupenda indurati cordis nequitia, etc., usque ad ne crederent et pœniterent.
Acts 14:13Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes
This Verse In Other Editions
Study Mark 14:63