bible.software › Mark › Mark 14 › Mark 14:64
Mark 14:64
Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. + 14.64 Qui omnes, etc. HIER. Quo reatu suo nostrum reatum solveret, etc., usque ad hinc propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Psal. CXV.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye have heard the blasphemy: what think ye? And they all condemned him to be guilty of death.
In Context
63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? + 14.63 Summus autem sacerdos. BEDA. Eadem rabies quæ prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt. Vestimenta sua, etc. HIER. Hoc est, ephod in quo Judæi habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem sæculi in illis, quos sors electionis invenerit.
65Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. + 14.65 Velare faciem, etc. Non ut scelera eorum non videat, sed, ut ipsi quondam Moysi fecerunt, a se gratiam cognitionis ejus abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum, quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templum scissum est, et sancta sanctorum arcana patefacta. Alapis eum cædebant. BEDA. Qui tunc cæsus est alapis, et nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consumptus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.
Read all of Mark 14
Cross References
1 Kings 21:9Litterarum autem hæc erat sententia: Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi:
Luke 22:71At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. + 22.71 Ipsi enim audivimus. Ubi dixit: Erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei. Sua se sententia damnant qui eum morti tradunt quem oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.
John 8:58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
John 19:7Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. + 19.7 Filium Dei. Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei.
This Verse In Other Editions
Study Mark 14:64