Mark 14:66
Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And as Peter was beneath in the palace, there cometh one of the maids of the high priest:
In Context
67et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras.
Cross References
Matthew 26:58Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. + 26.58 A longe. Merito a longe, qui in proximo fuerat negaturus, significat Ecclesiam imitaturam passionem Christi longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, sed Christus pro Ecclesia.
Mark 14:54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. + 14.54 A longe. BEDA. Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset: in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturæ est, quod sequitur devotionis est: quod negat obreptionis est, quod pœnitet fidei est. Atrium. HIER. Atrium, sæcularis circumitus est. Ministri, dæmonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet. Et calefaciebat se. BEDA. Est ignis charitatis; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.
John 18:15Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. + 18.15 Et alius discipulus. Quis sit iste, quia hic tacetur, non temere definiatur. Solet tamen iste Joannes sic se significare.