The Bible Software
bible.softwareMarkMark 14 › Mark 14:67

Mark 14:67

et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when she saw Peter warming himself, she looked upon him, and said, And thou also wast with Jesus of Nazareth.

In Context

66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:

68At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. + 14.68 At ille, etc. Nota, quod negat Christum qui se negat ejus esse discipulum. Dominus enim non dixit: Negabis te discipulum meum, sed me negabis. Negavit ergo eum cum se negavit ejus esse discipulum. Et exiit foras, etc. HIER. Petrus sine spiritu, voci ancillæ cessit, etc., usque ad et foras eximus extra quod fuimus.

Read all of Mark 14

Cross References

Matthew 2:23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur. + 2.23 Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaræus de radice ejus ascendet Isa. 11..

Mark 1:24dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. + 1.24 Quid nobis, etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.

Mark 14:54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. + 14.54 A longe. BEDA. Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset: in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturæ est, quod sequitur devotionis est: quod negat obreptionis est, quod pœnitet fidei est. Atrium. HIER. Atrium, sæcularis circumitus est. Ministri, dæmonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet. Et calefaciebat se. BEDA. Est ignis charitatis; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.

John 19:19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. + 19.19 Et erat scriptum. Hæ tres linguæ cæteris eminebant: Hebræa propter Judæos in lege Dei gloriantes; Græca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 14:67

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 14:66Mark 14Mark 14:68 →