Mark 15:12
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.
Cross References
Proverbs 2:6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. + 2.6 Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.
Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.
Matthew 2:2dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. + 2.2 Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam. Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt. Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt. LEO. Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.
Matthew 27:22Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? + 27.22 Quid igitur faciam de Jesu. Multas quærebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde: Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Et cum dicerent: crucifigatur, non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait: Quid enim mali fecit? Quo dicto Pilatus absolvit Christum.
Mark 15:1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. + 15.1 Et confestim, etc. Sequitur: Vincientes Jesum. Mos erat Judæis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic adduxerunt eum ad Annam primum Joan. 18.. HIER. Adest Samson vinctus a Dalila. Samson interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitæ sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit.
Luke 23:20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.