Mark 15:11
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. + 15.11 Ut magis Barabbam. BEDA. Adhæret Judæis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animæ nunquam reciperent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the chief priests moved the people, that he should rather release Barabbas unto them.
In Context
10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
12Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum?
Cross References
Hosea 5:1[Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
John 18:40Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. + 18.40 Erat autem Barabbas latro. Id est filius magistri, id est diaboli, qui latroni in suo scelere Judæis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas, id est filius patris, id est diaboli.