Mark 15:14
Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. + 15.14 Pilatus vero. Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? Cumque respondissent: Crucifigatur, non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quæ mandaverat ei (ut Matthæus dicit): Nihil tibi et justo illi Matth. 27., respondens ait: Quid enim mali fecit? Quod dicendo, Jesum absolvit. At illi magis, etc. David: Circumdederunt me canes multi Psal. 21., etc. Isaias: Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor Isa. 5.. Jeremias: Facta est hæreditas mea mihi sicut leo in silva: dedit contra me vocem Jer. 12..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.
Cross References
Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Matthew 27:4dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. + 27.4 Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.
Matthew 27:23Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
Luke 23:4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. + 23.4 Nihil invenio. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Venit princeps mundi hujus, et non habet in me quidquam Luc. 20.. Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judæi qui non æquitatis amore verum investigant, sed invidiæ stimulo justum damnare laborant.
Luke 23:21At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. + 23.21 Crucifige, crucifige eum. Magna crudelitas: non solum occidere, sed crucifigere quærunt, ut manibus et pedibus ad lignum confixis producta morte necaretur, ne dolor citius finiretur, et ut in cruce diu videretur.
Luke 23:41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.