Luke 23:21
At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. + 23.21 Crucifige, crucifige eum. Magna crudelitas: non solum occidere, sed crucifigere quærunt, ut manibus et pedibus ad lignum confixis producta morte necaretur, ne dolor citius finiretur, et ut in cruce diu videretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they cried, saying, Crucify him, crucify him.
In Context
20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
Cross References
Matthew 27:22Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? + 27.22 Quid igitur faciam de Jesu. Multas quærebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde: Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Et cum dicerent: crucifigatur, non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait: Quid enim mali fecit? Quo dicto Pilatus absolvit Christum.
Luke 23:23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.