The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:28

Mark 15:28

Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the scripture was fulfilled, which saith, And he was numbered with the transgressors.

In Context

27Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. + 15.27 Et cum eo crucifigunt. BEDA. Sicut dicit Apostolus: Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum. Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Duos latrones. ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro æterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter præcedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ, hic lacerant hædi vineam.

29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, + 15.29 Moventes capita. HIER. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quæ est cervix humani generis.

Read all of Mark 15

Cross References

Luke 22:37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:27Mark 15Mark 15:29 →