The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:27

Mark 15:27

Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. + 15.27 Et cum eo crucifigunt. BEDA. Sicut dicit Apostolus: Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum. Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Duos latrones. ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro æterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter præcedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ, hic lacerant hædi vineam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And with him they crucify two thieves; the one on his right hand, and the other on his left.

In Context

26Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. + 15.26 Et erat titulus. BEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suæ carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo prætenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium.

28Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est.

Read all of Mark 15

Cross References

Matthew 27:38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. + 27.38 Unus a dextris. Unus a dextris per quem mortificatio significatur carnis pro cœlesti gloria: unus a sinistris, per quem iterum significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.

John 19:18ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. + 19.18 Et cum eo. Latro qui permansit in perfidia significat Judæos; qui confitetur, gentes significat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:26Mark 15Mark 15:28 →