bible.software › Mark › Mark 15 › Mark 15:41
Mark 15:41
et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(Who also, when he was in Galilee, followed him, and ministered unto him;) and many other women which came up with him unto Jerusalem.
In Context
40Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: + 15.40 Erant autem. ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et cæteras matres. Jacobi minoris et Joseph. BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariæ materteræ Domini. De qua Joannes: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus Joan. 19., etc. Cleophæ videtur eam dicere a patre vel a cognatione.
42Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), + 15.42 Et cum jam sero esset, etc. ID. Græce, præparatio Latine. Hoc nomine Judæi inter Græcos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quæ sabbato erant necessaria præparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente ætate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem æternæ hæreditatis accipiant.
Read all of Mark 15
Cross References
Luke 8:2et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, + 8.2 Maria quæ vocatur Magdalene. Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantæ famæ quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. Maria, amarum mare, propter insitum pœnitentiæ rugitum, quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Dæmonia septem. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quæ quasi uxor erat prius diaboli.
This Verse In Other Editions
Study Mark 15:41