Luke 8:2
et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, + 8.2 Maria quæ vocatur Magdalene. Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantæ famæ quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. Maria, amarum mare, propter insitum pœnitentiæ rugitum, quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Dæmonia septem. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quæ quasi uxor erat prius diaboli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 27:55Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: + 27.55 Mulieres multæ. Matthæus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia præsto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbæ propioris. Possumus etiam dicere quod illæ quæ erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire cœperint jam, ut a densitate turbæ eruerent se et cætera quæ facta sunt longius intuerentur. Ministrantes ei. Consuetudinis Hebraicæ erat, ut mulieres de substantia sua præceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis.
Mark 16:1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. + 16.1 Et cum transisset. BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et sabbato siluerunt, quia mandatum erat ut sabbati silentium, etc., usque ad illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre. HIER. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentulis currunt, post eam conspergimus librum, id est cubile, etc., usque ad et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente: Hæc est dies quam fecit Dominus, etc. PSAL. 117..
Luke 8:30Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. + 8.30 Quia intraverunt dæmonia multa, etc. Multa dæmonia quæ unum premunt, signant multos cultus idololatriæ in uno gentium populo. E contra dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.. Unde bene in Babylone unitas linguarum scissa, in Jerusalem est adunata.
Luke 23:49Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
John 19:25Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.