The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:46

Mark 15:46

Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. + 15.46 Joseph autem, etc. BEDA. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est. Quod erat excisum. BEDA. Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantæ altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he bought fine linen, and took him down, and wrapped him in the linen, and laid him in a sepulchre which was hewn out of a rock, and rolled a stone unto the door of the sepulchre.

In Context

45Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.

47Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. + 15.47 Maria autem, etc. ID. Lucas dicit: Quia astabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ fuerant eum Luc. 23.. Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solæ mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.

Read all of Mark 15

Cross References

Isaiah 53:9Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. + 53.9 Dabit impios. ID. Id est gentes, quæ sine pietate, Deo Patri, quia mortuus et sepultus eos acquisivit, et divites, Judæos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes. Divites. Scribas et Pharisæos doctrinæ legis divitiis gloriantes.

Matthew 28:2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: + 28.2 Terræ motus. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. Revolvit lapidem. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari.

Luke 23:53et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. + 23.53 Syndone. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec mortui carere possunt divitiis. Mystice: In syndone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur. Et posuit eum. Bene ergo Christus in monumento justi conditur, ut habeat Filius hominis ubi reclinet caput, et justitiæ habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vitæ qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum, nisi qui credit in Christum. In monumento exciso. Solus Dominus tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostræ fragilitate naturæ dissimilis monstretur. Sepultus est, sed quandiu voluit: resurrexit, sed quando voluit. In quo nondum. Si in monumento ubi alius positus fuisset, poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur.

John 19:38Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:46

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:45Mark 15Mark 15:47 →