Mark 15:47
Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. + 15.47 Maria autem, etc. ID. Lucas dicit: Quia astabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ fuerant eum Luc. 23.. Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solæ mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Mary Magdalene and Mary the mother of Joses beheld where he was laid.
In Context
Cross References
Matthew 28:1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. + 28.1 Vespere, etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Maria Magdalene, et altera Maria. Duæ unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.
Mark 16:1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. + 16.1 Et cum transisset. BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et sabbato siluerunt, quia mandatum erat ut sabbati silentium, etc., usque ad illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre. HIER. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentulis currunt, post eam conspergimus librum, id est cubile, etc., usque ad et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente: Hæc est dies quam fecit Dominus, etc. PSAL. 117..