Mark 15:9
Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Pilate answered them, saying, Will ye that I release unto you the King of the Jews?
In Context
8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Cross References
Matthew 27:17Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? + 27.17 Quem vultis. Populo volens satisfacere dat optionem quamvis non dubitet Christum eligendum sciens per invidiam traditum. Qui dicitur Christus. Idem quod Marcus ait: regem Judæorum, quorum rex Christus vocabatur.
John 19:4Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. + 19.4 Exivit ergo. Ecce implentur quæ de se prædixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.
Acts 3:13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. + 3.13 Deus Abraham, etc. RAB. Tres memorantur nullo impio intercedente, vel propter principatum justitiæ, vel, etc., usque ad quod etiam in spiritali generatione similiter observatur.