Mattheum 27:17
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? + 27.17 Quem vultis. Populo volens satisfacere dat optionem quamvis non dubitet Christum eligendum sciens per invidiam traditum. Qui dicitur Christus. Idem quod Marcus ait: regem Judæorum, quorum rex Christus vocabatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Cross References
Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
Matthew 1:16Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. + 1.16 Joseph. Apponens Christus qui Judæis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur, quem de sua conjuge natum adoptive suscepit: sed et putative pater dicitur. Joseph Matthæus dicit filium Jacob, et Jacob filium Mathan. Lucas Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat, sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit, eam prius duxit, et relicto uno filio Jacob obiit, et postea Mathat qui per Mathan descendit de David, eamdem duxit et genuit Heli, sic Jacob et Heli fratres sunt uterini. Jacob autem uxorem Heli fratris sui sine liberis defuncti, ad suscitandum semen ejus, accipiens, genuit Joseph natura suum, sed secundum legem Heli filium. Quod dicitur filius nomine ejus vocari cui suscitatur, non est verum cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obeth vocavit. Virum Mariæ. Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Joseph, cum Christus non ex semine Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum singulis in suam civitatem. Exemplo Mariæ liquet fidelibus conjugatis servato pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque vocari non permisto corporeo sexu, sed custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariæ dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.
Mark 15:9Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum?