bible.software › Mark › Mark 16 › Mark 16:10
Mark 16:10
Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And she went and told them that had been with him, as they mourned and wept.
In Context
9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. + 16.9 Surgens autem. Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret: Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia Psal. 29.. Sepultus ergo sexta sabbati quæ vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis nostræ duplæ mortis tenebris adjunxit. In morte enim animæ et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, et duas nostras solvit: simplam suam duplæ nostræ contulit, et duplam nostram moriens abstulit. Apparuit primo Mariæ Magdalenæ. Mariæ Magdalenæ primo ostenditur, de qua ejecerat septem dæmonia: quia meretrices, et publicani præcedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro præcessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur. BEDA. In principio mulier auctor culpæ viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.
11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. + 16.11 Et illi audientes. BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur.
Read all of Mark 16
Cross References
Matthew 24:30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
Luke 24:17Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
John 16:20Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. + 16.20 Quia plorabitis. Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in ærumnis hujus sæculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quæ genuit in partu; sed lætatur de fructu, et plus gaudet de adventu futuræ prolis quam tristis est de præsenti dolore.
This Verse In Other Editions
Study Mark 16:10