John 16:20
Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. + 16.20 Quia plorabitis. Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in ærumnis hujus sæculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quæ genuit in partu; sed lætatur de fructu, et plus gaudet de adventu futuræ prolis quam tristis est de præsenti dolore.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Psalms 30:11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. + 30.11 Paupertate. ID. Vel egestate. Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea. 1
Isaiah 12:1[Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. + 12.1 Confitebor tibi. HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.
Isaiah 61:3ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.
Jeremiah 31:9In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. + 31.9 Et Ephraim. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc.