Mark 16:17
Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: + 16.17 Signa autem, etc. Nunquid si signa non faciamus, non credimus? Sed hæc in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiæ jam confirmata non sunt necessaria. Dæmonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitæ sæcularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 9:38Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: + 9.38 Nolite prohibere. BEDA. Hinc Apostolus: Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur, etc., usque ad detestari et prohibere debemus.
John 14:12alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. + 14.12 Qui credit in me. Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quæ ego facio. Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. Majora horum. AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ.
Acts 2:33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. + 2.33 Promissione Spiritus sancti accepta. Christus eam accepit sicut verus homo, et tanquam Deus effundit Spiritum, sicut Jœl dicit: Effundam, etc. Item accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus qui dicitur a Patre mittendus in Evangelio. Effudit hunc, etc. Qui prius Jesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens, hunc esse Dominum assignat, quem effudisse Spiritum confirmat: hoc enim est signum. Et pulchre verbo effusionis usus est: quod prophetam Jœl posuisse supra memoravit, ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Jesum, qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in cœlo et in terra, qui omnes invocantes se salvat. Et cætera quæ propheta describit, quasi verus Deus, explet.
Acts 8:7Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
Acts 16:18Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Acts 19:12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. + 19.12 Semicinctia RAB. Vestes ex uno latere pendentes, vel zonæ sive vestes nocturnæ, vel genus sudarii, quo Hebræi utuntur in capite.