The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:38

Mark 9:38

Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: + 9.38 Nolite prohibere. BEDA. Hinc Apostolus: Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur, etc., usque ad detestari et prohibere debemus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And John answered him, saying, Master, we saw one casting out devils in thy name, and he followeth not us: and we forbad him, because he followeth not us.

In Context

37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. + 9.37 Respondit illi. Quia dixerat: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit, intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: Magister, vidimus quemdam. Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. Et prohibuimus eum. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: Nolite prohibere.

39qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

Read all of Mark 9

Cross References

Numbers 11:26Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. + 11.26 Remanserant autem in castris. Non negligentia præcepit Domini, sed devotione humilitatis indignos se judicantes perceptione tanti muneris: ideo judex cordium Deus dignos eos judicavit, et ostendit.

Luke 11:19Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. + 11.19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii. Filios Judæorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quæ a Domino acceperant, etiam dæmones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit, sedebunt super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl. Vel, filii, id est, exorcistæ illius gentis, qui invocato nomine Domini dæmones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio dæmonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam? Ideo ipsi judices vestri erunt. Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant. Si autem. Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanæ est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:37Mark 9Mark 9:39 →