Mark 16:3
Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? + 16.3 Et dicebant ad invicem. HIER. Aquilæ congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum, qui est lex mortis, quasi dicat: Ubi est, mors, aculeus tuus I Cor. 15.?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they said among themselves, Who shall roll us away the stone from the door of the sepulchre?
In Context
Cross References
Mark 15:46Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. + 15.46 Joseph autem, etc. BEDA. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est. Quod erat excisum. BEDA. Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantæ altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus.