The Bible Software
bible.softwareMarkMark 16 › Mark 16:8

Mark 16:8

At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. + 16.8 Fugerunt. HIER. De futura vita dicitur: Fugiet dolor et gemitus. Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium quod faciunt post, id est, quod facturæ sunt fugiunt mortem et pavorem. Et nemini. HIER. Quia illi soli mysterium resurrectionis vident qui meruerunt, unde, secundum Joannem: Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, ut videret quæ audivit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they went out quickly, and fled from the sepulchre; for they trembled and were amazed: neither said they any thing to any man; for they were afraid.

In Context

7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. + 16.7 Et Petro. BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiæ in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet. Et Petro. HIER. Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata præterita non nocent, quando non placent. Præcedit vos. Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilæa namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pœna ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilæa a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post læti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. BEDA. Nota quod Marcus dicit: Præcedit vos in Galilæam, etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthæus autem, etc., usque ad sicut in illa æternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.

9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. + 16.9 Surgens autem. Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret: Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia Psal. 29.. Sepultus ergo sexta sabbati quæ vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis nostræ duplæ mortis tenebris adjunxit. In morte enim animæ et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, et duas nostras solvit: simplam suam duplæ nostræ contulit, et duplam nostram moriens abstulit. Apparuit primo Mariæ Magdalenæ. Mariæ Magdalenæ primo ostenditur, de qua ejecerat septem dæmonia: quia meretrices, et publicani præcedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro præcessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur. BEDA. In principio mulier auctor culpæ viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.

Read all of Mark 16

Cross References

Matthew 28:8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. + 28.8 Cum timore et gaudio. Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.

Luke 10:4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. + 10.4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.

Luke 24:22Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, + 24.22 Terruerunt nos, etc. Merito dicuntur teruisse eos quibus de non invento corpore plus mœstitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur, afferunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 16:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 16:7Mark 16Mark 16:9 →