Luke 10:4
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. + 10.4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Carry neither purse, nor scrip, nor shoes: and salute no man by the way.
In Context
5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
Cross References
Genesis 24:56Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum.
2 Kings 4:24Stravitque asinam, et præcepit puero: Mina, et propera: ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod præcipio tibi.
Proverbs 4:25Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. + 4.25 Et palpebræ. Iter justitiæ, etc., usque ad meditando prævidere.
Mark 6:8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, + 6.8 Ne quid tollerent, etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.
Luke 9:59Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. + 9.59 Ait autem ad alterum. Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem, sed eum cujus patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo dicitur: Obliviscere domum patris tui Psal. 44., etc.
Luke 22:35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? + 22.35 Quando misi vos. Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad prædicandum, ne quid tollerent in via præcepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.