The Bible Software
bible.softwareMarkMark 2 › Mark 2:13

Mark 2:13

Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. + 2.13 Et egressus, etc. ID. Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate, etc., usque ad et ab undis cupiditatum separatos ad solitudinem, quiete conversationis quæ est in spe cœlestium, pertrahit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he went forth again by the sea side; and all the multitude resorted unto him, and he taught them.

In Context

12Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.

14Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. + 2.14 Levi. HIER. Levi additus, quia a telonio negotiorum sæcularium sequitur solum verbum quod dicit: quia qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus Luc. 14.. BEDA. Marcus et Lucas verecundiæ causa et honore evangelistæ nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est: Justus in primis accusator est sui Prov. 18.; Matthæum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente. Secutus est eum. ID. Lucas plenius: Et relictis omnibus secutus est eum Luc. 5.. Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum.

Read all of Mark 2

Cross References

Proverbs 1:20[Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: + 1.20 Sapientia. Hucusque persecutiones, quas Christo Judæi intulere; hinc ea, quæ per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. Sapientia, id est Christus, loquitur foris, id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia. RAB. Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent. Foris. ID. Aperte, post resurrectionem, etc., usque ad: in platea vocem ejus. In plateis dat vocem suam, etc. Quæ ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lucem.

Matthew 13:1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. + 13.1 In illo die. Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturæ. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. RAB. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quæ Judæi non intraverunt, foris in littera fixi.

Mark 2:2et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. + 2.2 Ita ut non caperet, etc. BEDA. Prædicante Domino, in domo non capiuntur, neque ad januam: quia prædicante in Judæa Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen (etsi foris positos) doctrinæ suæ verba direxit per prædicatores suos.

Mark 3:20Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. + 3.20 HIER. Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini I Cor. 11.. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam Joan. 6..

Luke 19:48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 2:12Mark 2Mark 2:14 →