Mark 3:20
Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. + 3.20 HIER. Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini I Cor. 11.. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam Joan. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the multitude cometh together again, so that they could not so much as eat bread.
In Context
Cross References
Mark 3:7Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, + 3.7 Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.
Mark 6:31Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. + 6.31 Venite seorsum. BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Requiescite. Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Erant enim, etc. HIER. In arca Nœ animalia quæ intus erant, foras mittebantur, et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia.
Mark 9:28Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. + 9.28 Hoc genus nonullo. HIER. Stultitia ad luxuriam carnis pertinet et jejunio sanatur. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cujusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneum, jejunio passiones corporis, oratione sanantur pestes mentis.
John 4:31Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.