The Bible Software
bible.softwareMarkMark 2 › Mark 2:3

Mark 2:3

Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. + 2.3 Paralyticum. HIER. Paralysis typus est torporis, quo piger jacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis: sed turbis, etc., usque ad ut per aliam viam cum Magis in suam regionem redeat. A quatuor portabatur. BEDA. Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiæ: Sobrietatem et sapientiam docet, et scientiam et virtutem Sap. 8., quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they come unto him, bringing one sick of the palsy, which was borne of four.

In Context

2et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. + 2.2 Ita ut non caperet, etc. BEDA. Prædicante Domino, in domo non capiuntur, neque ad januam: quia prædicante in Judæa Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen (etsi foris positos) doctrinæ suæ verba direxit per prædicatores suos.

4Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. + 2.4 Nudaverunt tectum ubi erat. Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripturæ, in qua corrigit adolescentior viam suam, in custodiendo sermones tuos Psal. 118.. BEDA. Domus Jesu secundum alium evangelistam tegulis tecta dicitur, quia vilitate litteræ sensus spiritualis tegitur. Cum grabato ante Jesum deponitur, quia cognoscere Jesum debet etiam in carne hac constitutus.

Read all of Mark 2

Cross References

Matthew 4:24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: + 4.24 Et abiit opinio. BEDA. Opera salutis sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit: sine quibus, etc., usque ad curat corpora, ut paratius audiant invisibilia. Aliter parum erat mox morituris curam impendere.

Luke 5:18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. + 5.18 Viri portantes. Allegorice: id est, erigentes ad superiora animum hominum, quamvis exterioris hominis debilitate torpentem; quorum rursus adminiculis, et attollere et humiliare se facilius ante Jesum docetur, Dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus. Et quærebant, etc. BEDA. Desiderant offerre, sed turba interposita recluduntur, quia sæpe anima, etc., usque ad quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur, et ad Christi notitiam venitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 2:2Mark 2Mark 2:4 →