Luke 5:18
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. + 5.18 Viri portantes. Allegorice: id est, erigentes ad superiora animum hominum, quamvis exterioris hominis debilitate torpentem; quorum rursus adminiculis, et attollere et humiliare se facilius ante Jesum docetur, Dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus. Et quærebant, etc. BEDA. Desiderant offerre, sed turba interposita recluduntur, quia sæpe anima, etc., usque ad quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur, et ad Christi notitiam venitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 2:3Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. + 2.3 Paralyticum. HIER. Paralysis typus est torporis, quo piger jacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis: sed turbis, etc., usque ad ut per aliam viam cum Magis in suam regionem redeat. A quatuor portabatur. BEDA. Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiæ: Sobrietatem et sapientiam docet, et scientiam et virtutem Sap. 8., quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant.
Acts 9:33Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. + 9.33 Nomine Æneam. RAB. Æneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione sæculi.