bible.software › Mark › Mark 5 › Mark 5:14
Mark 5:14
Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: + 5.14 Qui autem. Quia quidam primates impiorum, quamvis Christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus stupendo et mirando per gentes prædicant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they that fed the swine fled, and told it in the city, and in the country. And they went out to see what it was that was done.
In Context
13Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. + 5.13 Grex præcipitatus est. BEDA. Quia jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a dæmonum dominatione, in abditis agunt sacrilegos ritus, etc., usque ad quoniam ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur.
15et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. + 5.15 Et vident illum. BEDA. Lucas: Sedentem ad pedes ejus. quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quæ sequantur, intueri. Vestitum. Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde pœnituerit potest donante Christi gratia pristina justitiæ opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatæ fidei recuperare. Et timuerunt. Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.
Read all of Mark 5
Cross References
Luke 8:34Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. + 8.34 Fugerunt et nuntiaverunt in civitatem, et in villas. Pastores fugerunt, quia nec philosophi gentium, nec principes Synagogæ pereuntibus possunt conferre medicinam, et licet Christianam fugiant legem, potentiam tamen ejus stupendo et mirando prædicant.
This Verse In Other Editions
Study Mark 5:14