Mark 5:15
et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. + 5.15 Et vident illum. BEDA. Lucas: Sedentem ad pedes ejus. quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quæ sequantur, intueri. Vestitum. Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde pœnituerit potest donante Christi gratia pristina justitiæ opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatæ fidei recuperare. Et timuerunt. Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
Cross References
1 Samuel 16:4Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?
1 Chronicles 15:13ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
Psalms 14:5qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum.] + 14.5 Qui jurat proximo, etc. Ibid. Hæc tria non sunt magna, etc., usque ad cum in superiori conclusione præteritum posuerit, ad nihilum deductus est. Pecuniam. Vel terrena est, quæ penitus ad usuram dari prohibetur, quam Dominus Judæ tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram. Vel spiritualis, quæ ad usuram dari jubetur, id est, prædicatio ad instruendos homines. Et munera super innocentem. Accipit quidem Christus munera, ut a magis, et quotidie pias oblationes; sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. Qui facit hæc, non movebitur. Ecce absoluta responsio interroganti: facit dicit, ut ad actum nos invitet, non solum ad cantandum hæc. Qui facit hæc, non movebitur. CASS. Conclusio. Similiter qui facit hæc, requiescet in monte.
Matthew 4:24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: + 4.24 Et abiit opinio. BEDA. Opera salutis sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit: sine quibus, etc., usque ad curat corpora, ut paratius audiant invisibilia. Aliter parum erat mox morituris curam impendere.
Matthew 12:29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. + 12.29 Aut quomodo potest. Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum dæmonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a dæmonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit: Qui non est mecum, etc. Domum illius. Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.
Mark 5:9Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. + 5.9 Quod tibi nomen est? BEDA. Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum dæmones ejiciunt solent dicere: non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a dæmonibus visu, auditu, vel quolibet sensu corporis aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur. Legio mihi nomen est. ID. Significat populum gentilem innumeris idololatriæ cultibus mancipatum: cui contra, est, etc., usque ad reprobos autem plures sectæ quam linguæ dissociando confundunt.