Mark 5:19
et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. + 5.19 Vade in domum tuam. BEDA. Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum præpropere vult jam esse cum Christo, negligat prædicationis mysterium fraternæ redemptioni accommodatum. HIER. Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et prædicat, etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt. BEDA. Matthæus duos, Marcus et Lucas unum a dæmone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Nœ. Cum enim Nœ tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
20Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
Cross References
2 Kings 5:4Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israël.
Isaiah 38:9Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
Jonah 2:1Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
Acts 22:1Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.